monumenta.ch > Ambrosius > 34
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 33 <<<     >>> § 35

§ 34

1 non omnis autem fames acceptabile ieiunium facit, sed famis, quae dei timore suscipitur.
2 considera.
3 quadragesima totis praeter sabbatum et dominicam ieiunatur diebus.
4 hoc ieiunium domini pascha concludit.
5 uenit iam dies resurrectionis, baptizantur electi, ueniunt ad altare, accipiunt sacramentum.
6 sitientes totis hauriunt uenis.
7 merito dicunt singuli refecti spiritali cibo et spiritali potu: parasti in conspectu meo mensam, et poculum tuum inebrians quam praeclarum! non sola autem fames quaeritur, sed plena disciplina ieiunii.
8 denique aliis dicitur: in diebus enim ieiuniorum uestrorum inuenitis uoluntates uestras et omnis subditos nobis stimulatis.
9 an ad indicia et rixas ieiunatis et percutitis pugnis? ut quid mihi tale ieiunium, ita ut audiatur in clamore uox uestra? non hoc ieiunium ego elegi et diem, ad humiliandam animam suam hominem, nec si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic uocabitis ieiunium acceptum.
10 non tale ieiunium ego elegi, dicit dominus.
11 quod ieiunium improbetur audiuimus, nunc audiamus quod sit probabile.
12 sed solue omnem colligationem iniustitiae tuae, dissolue obligationea uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe.
13 frange panem tuum esurienti et egenos non habentes tectum induc in domum tuam.
14 si uideris nudum, cooperi et domesticos seminis tui non despicies.
15 uides quae species sit et forma ieiunii, qui mentis habitus, ut orationi uaces, ut in lege dei die et nocte meditere.